monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 14, 1
Huius ergo patientiae volo vobis duo saltem exempla proponere, unum religiosae cuiusdam feminae, quae patientiae virtutem tanta aviditate sectata est, ut non solum tentationum non vitaret incursus, sed etiam occasiones molestiarum sibimet procuraret, quibus frequentius instigata non cederet. Haec namque cum Alexandriae commoraretur, essetque non obscuris orta maioribus, atque in domo quae sibi fuerat a parentibus derelicta religiose Domino deserviret, veniens ad beatae memoriae Athanasium episcopum, precabatur ut aliquam sibi alendam viduam daret, quae ex ecclesiasticis sumptibus pascebatur. Et ut petitionem eius verbis ipsius exprimamus, Da, inquit, mihi aliquam de sororibus quam repausem.